라틴어 문장 검색

Litus ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium faciem, sive mari sive ipso litore utare;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:1)
Nihil quidem ibi possideo praeter tectum et hortum statimque harenas, solum tamen mihi in reditu.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 2:1)
Hanc dispositionem amoenitatemque tectorum longe longeque praecedit hippodromus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:1)
Nam laetissima vitis per omne tectum in culmen nititur et ascendit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 39:1)
In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 15:1)
Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 15:2)
Resedimus in area domus, quae mare a tectis modico spatio dividebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 4:3)
Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 6:2)
Egressi tecta consistimus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 8:1)
Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:2)
subruit montes, et decidentium mole pluribus locis clausus, dum amissum iter quaerit, impulit tecta ac se super ruinas eiecit atque extulit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 3:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Amastrianorum civitas, domine, et elegans et ornata habet inter praecipua opera pulcherrimam eandemque longissimam plateam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 981)
An subit et tecta callidus arte nocet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 23)
Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse, Quem face sustineo, tecta superba petam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 651)
Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi, Canescunt turpi tecta relicta situ - Forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 845)

SEARCH

MENU NAVIGATION