라틴어 문장 검색

Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장1)
uti saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장7)
Simul ea tempestate plebs nobilitate fusa per legem Mamiliam nouos extollebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장12)
Ita perculsa nobilitate post multas tempestates nouo homini consulatus mandatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장10)
quorum proxima terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta alia, alia in tempestate uadosa.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장3)
Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장3)
Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장12)
Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus--nam contra tantas difficultates consilio satis prouidere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam aruo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum uacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat--, tamen pro rei copia satis prouidenter exornat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장1)
Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in castra Mari cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, sollertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장1)
Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus ilico ad Sullam nuntiatum mittit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장3)
Et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 114장6)
coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel inmensa altitudo sacravit Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:5)
Nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 2:2)
Aiebat illo aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 2:4)
Erat enim a recenti tempestate spissum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION