라틴어 문장 검색

Nec tamen tenerae feminae committetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:2)
nec committi debet, ut totus grex effetus senectute dominum destituat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 14:1)
Ea plerumque fit, si per imprudentiam pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas depaverint, quod minime committi oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 21:2)
et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 17:3)
neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:4)
saepiusque digitis loca feminarum tentanda sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 8:4)
Neque est quod committatur, ut Rhodiae aves pavoninis incubent, quae ne suos quidem fetus commode nutriunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 11:2)
Minime autem concedendum est feminis extra saeptum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque tentandae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:4)
Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 15:3)
Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,ut sive semipleni favi sint, differantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:1)
Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:3)
ne dubia tentare armis quam incruentas condiciones mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장4)
eligebatur autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatisque moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 5:1)
eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 6:1)
tum celerrimas navium frumento onustas saevo adhuc mari committit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION