라틴어 문장 검색

Carthaginienses tritici modium D milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 46:2)
cum dimidia parte militum consul ab urbe escensurus in arcem signum ab iis qui ab tergo in rupem evasuri erant expectabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 297:2)
P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multavit, quo si vellet, populus Romanus colonias mittere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 436:1)
plus partem dimidiam ex quinquaginta milibus hominum caesam, multa milia capta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 449:1)
impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem praestaturum populo Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 396:1)
primi Tarentini, deinde Gallograecorum equitum duo milia et quingenti, inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti et totidem Tralles et quattuor milia caetratorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 462:2)
arma illis prius equosque omnes tradendos esse, deinde mille talentum argenti populo Romano dandum, cuius summae dimidium praesens numeretur, si pacem habere vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 96:1)
et Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa in amicitiam est acceptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 474:1)
postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 82:1)
sociis dimidio minus quam civibus datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 151:1)
magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum quod aedificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 24:1)
iam pecuniam tantam habere ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum quod ex metallis regiis capiat vectigal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 130:1)
quorum pars ferme dimidia phalangitae erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 542:3)
ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 607:1)
totidem ut ex Sicilia scriberentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION