라틴어 문장 검색

hic tibi sic redeat superato victor ab hoste, inque coronatis fulgeat altus equis, - parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde, heu nimium misero cognita tela mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 176)
parce, pater patriae, nec nominis inmemor huius olim placandi spem mihi tolle tui non precor ut redeam, quamvis maiora petitis credibile est magnos saepe dedisse deos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 177)
unde precor supplex ut nos in tuta releges, ne sit cum patria pax quoque adempta mihi, ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister, neve tuus possim civis ab hoste capi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 184)
denique ab incauto nimium petit ille marito, se quoque uti servet, peccet ut illa minus, scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas cur totiens clausas exercet ante fores, multaque dat furti talis praecepta docetque qua nuptae possint fallere ab arte viros, non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus et placet, et iam te principe notus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1208)
carminaque edideram, cum te delicta notantem praeterii totiens inreprehensus eques.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1238)
his, precor, atque aliis possint tua numina flecti, o pater, o patriae cura salusque tuae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1254)
quandocumque, precor, nostro placere parenti isdem et sub dominis aspiciare domus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 133)
di, precor, atque adeo - neque enim mihi turba roganda est Caesar, ades voto, maxime dive, meo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 141)
ei mihi, quod totiens nostri pulsata sepulcri ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 28)
cur ego tot gladios fugi totiensque minata obruit infelix nulla procella caput?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 29)
di, quos experior nimium constanter iniquos, participes irae quos deus unus habet, exstimulate, precor, cessantia fata meique interitus clausas esse vetate fores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 210)
tu quoque formida nimium sublimia semper, propositique, precor, contrahe vela tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 414)
seu temere expecto, sive id contingere fas est, tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud, ut doceas votum posse valere meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 58)
si semel optandum est, Augusti numen adora, et, quem sensisti, rite precare deum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 85)
si precer hoc - neque enim possum maiora rogare - ne mea sint, timeo, vota modesta parum, forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram, tum quoque sollicita mente rogandus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 88)

SEARCH

MENU NAVIGATION