라틴어 문장 검색

dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses - et iam prope excidium erat - oppugnabatur, et si capta vi foret, omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem videbatur venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 385:1)
consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Aegium traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 402:1)
propius esse ex Graecia in Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum quam Aetolos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 462:1)
Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoria erant, Delum traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 475:1)
inde ad urbem circumegere naves, commeatuque sumpto Phocaeam traiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 487:2)
deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 489:2)
Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae terrae praetervecti, nocte ancoris iactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 509:1)
et adiectum ut, cum in provinciam venisset, si e re publica videretur esse, exercitum in Asiam traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 15:1)
A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M'. Acilio traderet, si is manere ibi vellet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 19:1)
legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod M'. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, venerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 34:1)
et soluta obsidione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 70:1)
inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 77:2)
inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo ad Hellespontum perventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 79:1)
inde ad Hellesponti fauces navigat et decem navibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 96:1)
inde Abydum traiecta classis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 99:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION