라틴어 문장 검색

At vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes, Et faciles curvis vallibus este, viae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1627)
' Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 940)
non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes, nec nos aëriae voce monemur avis, nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:17)
scit bene venator, cervis ubi retia tendat, scit bene, qua frendens valle moretur aper;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:32)
urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:150)
forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae candidus, armenti gloria, taurus erat, signatus tenui media inter cornua nigro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:193)
ut prope perventum, comites in valle relinquit, ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 148:2)
"arduus in valles et fora clivus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권152)
sic Fabii vallem latis discursibus implent, quodque vident, sternunt, nec metus alter inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권141)
hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres, quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권248)
vallis Aricinae silva praecinctus opaca est lacus, antiqua religione sacer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권140)
valle sub umbrosa locus est aspergine multa uvidus ex alto desilientis aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권292)
"Taenaria recipi me quoque valle iube."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권428)
ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi viderat, Ascraeas cum sequeretur oves, nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae contulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권8)
rura sequi iaculisque feras agitare solebat nodosasque cava tendere valle plagas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권74)

SEARCH

MENU NAVIGATION