라틴어 문장 검색

is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 294:2)
secundum triumphum consularia comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 297:1)
L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit et de manubiis duos fornices in foro boario ante Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata inposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 331:1)
brevi post Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno consensu patrum est decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 463:2)
Boiorum triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna in ea gente evenerat, cum collega secunda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 464:2)
non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 96:1)
causa triumphi negandi senatui fuit quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 130:1)
tulit in eo triumpho argenti infecti viginti quinque milia pondo, bigati centum viginti tria milia, Oscensis quingenta quadraginta, auri pondo mille quadringenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 526:2)
postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab lubentibus decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 588:1)
praebuerunt speciem triumpho capitibus rasis secuti qui servitute exempti fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 597:1)
postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 77:1)
nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 101:2)
ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 4:1)
P. Sempronius Blaesus tribunus plebis non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi censebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 439:1)
ad ea consul neque se Ligures provinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 445:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION