라틴어 문장 검색

Amata inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam quae prima capta est hoc fuisse nomen traditum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 20:1)
Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 11:1)
Itaque postquam est traditus thesauro, Obliti sunt Romae loquier lingua Latina.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 3:3)
Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valitudine inoffensa vixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 5:1)
Super ea re Graeci nostrique, qui De Officiis scripserunt, tres sententias esse quae spectandae considerandaeque sint tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 3:1)
Nam si, ut in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 6:2)
Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos, repudiate conversoque ordine isto qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 10:1)
A convivio quoque, ut scriptum in antiquitatibus est, seniores a iunioribus domum deducebantur, eumque morem accepisse Romanos a Lacedaemoniis traditum est, apud quos Lycurgi legibus maior omnium rerum honos aetati maiori habebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 3:1)
Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 8:1)
Tum Ξενιάδησ responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 11:1)
Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes propinquis capillo passo in viam provolarunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 8:2)
Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum , in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae trusatiles appellantur, operam pistori locasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 15:1)
GAVIUS BASSUS in suis, item Modestus in secundo Quaestionum Confusarum, historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria atque admiratione:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 2:1)
M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 4:1)
Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION