라틴어 문장 검색

ulcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:5)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:1)
Levant enim dolorem haec, et mitiora ulcera efficiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 3:3)
Si pluribus diebus nihil remedia alia juverunt, vetusque jam vitium est, aquae bene frigidae potio assumta ulcera adstringit, et initium secundae valetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:8)
Quum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non ut primum fieri potest, hujus generis ulcera sanare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 3:5)
Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, IX Quae crustas ulceribus inducant. 1:1)
Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra attice, vel, , cera, butyrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIV Quae carnem nutriant ut ulcus impleant. 1:1)
Protarchus autem ad παρωτίδασ, eaque tubercula, quae μελιχηρίδεσ nominantur, item mala ulcera, pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 22:1)
Ad ulcera sordida, et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 5:1)
Haec autem eadem cum melle purgant ulcera;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 1:3)
quale est quod fit ad ulcera purganda et implenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, sevi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae, olei cicini:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 3:2)
Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 4:1)
Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, myrrhae, resinae terebinthinae, singulorum p. uncia, galbani p. )-(. z. hyssopi p. )-(. conterenda sunt, hisque hemina mellis adjicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 15:1)
His cognitis, etiamnum quaedam alia noscenda sunt, ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 27:1)
pus ex ulcere jam ad sanitatem spectante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 27:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION