라틴어 문장 검색

cum videlicet, ut diximus, idem prorsus sit, hunc qui damnandus est, a Deo salvari, et Deum salvare ipsum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:15)
Non omnino igitur incommutabilis videtur Deus, cum ipse, ut dictum est, tam alterationis quam loci, seu etiam generationis motum suscipere videatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:8)
Sed quum nullius, ut mihi videtur, unquam amoris iacula persensistis, pro amante vos non credo deperdito luctuosam gerere curam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:4)
Nam, quum aliquis, ut rem quamlibet consequatur, pecuniam multam expendit vel labore plurimo fatigatur, sic de eo solet in vulgo narrari:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:17)
Unde tutius iudicant sic quemquam amare, ut possit odire cum velit;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:6)
Unde non parum obstupuimus, quod cum tu, ut nos mutuo loquimur, nihil velis vel modicum praeterire, quod velit ipse;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:45)
die quadam factum est, ut idem patriarcha cum fratre Mauritio solito more in domo sua accumberet, variisque cibis splendide epularetur, vinum quoque non modice biberet, ac secure in comessationibus diem duceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:3)
Cum ablueris manus ut comedas, nihil tangas nisi prandium, doneccomedas;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:8)
Acquisivi hominem per Deum, ut et nos cum aliquid acquirimus, vel omnes eventus secundos Deo magis deferre, quam nobis arrogare debemus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 3:14)
Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 19:2)
Quibus ille cognitis, cum esset (ut dictum est) in secessu, conscientia malorum urgente, vel rationem formidine superante calumniarum, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 12:1)
"Sed cum primum, ut aeque placuerat, conscio lumine vultus eius aspexi, video mirum divinumque prorsus spectaculum;"
(아풀레이우스, 변신, 5권207)
Cui, cum me, ut quanto citius illud scriberem, urgeret, inquam:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:5)
Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus ut famem longius tolerent, fasceis ventrem strictissime circumligare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 5:1)
ita ut urinator posset cum anhelitus deficeret, immittere caput in cavum dolii, et respirare, et deinde opus continuare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION