라틴어 문장 검색

ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis, quae semper maneant inlabefacta precor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 84)
tu modo si quid agi sperabis posse precando, quos colis, exora supplice voce deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 89)
tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli, numina, pro socero paene precare tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 840)
quod tamen ab rerum cura propiore vacabit, vota precor votis addite vestra meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 926)
atque utinam rapti iactura laesus amici sensisses ultra, quod quererere, nihil!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 113)
adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .) coniugio felix iam potes esse novo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1111)
crede mihi, miseros prudentia prima relinquit, et sensus cum re consiliumque fugit, ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus, quoque viam facias ad mea vota vado.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1218)
tam felix utinam quam pectore candidus essem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1420)
tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi non potes in Ponto dicere habere nihil, atque utinam possis, et detur amicius arvum, remque tuam ponas in meliore loco!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 157)
quod quoniam in dis est, tempta lenire precando numina, perpetua quae pietate colis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 158)
sed flumine saepe secundo augetur remis cursus euntis aquae, et pudet et metuo semperque eademque precari, ne subeant animo taedia iusta tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1511)
"(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권267)
siquis amas veteres ritus, adsiste precanti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권348)
dedit haec tibi nomina lucus, aut quia principium tu, dea, lucis habes, parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis maturumque utero molliter aufer onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권290)
vim parat hic, voltu pro verbis illa precatur, et frustra muto nititur ore loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권390)

SEARCH

MENU NAVIGATION