라틴어 문장 검색

Lucifer a Casia prospexit rupe, diemque Misit in Aegyptum, primo quoque sole calentem, Cum procul a muris acies non sparsa maniplis Nec vaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes Recta fronte venit, Passuri cominus arma, Laturique ruunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:1)
spem vitae in limine clauso Ponit, et incerto lustrat vagus atria cursu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:12)
Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres Urbe vagus tota, me duce certus eris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, II3)
Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum Vidimus - hoc etiam praestat harena tibi - Cum prensus blando totiens a dente rediret Et per aperta vagus curreret ora lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XIV1)
Vicina in ipsum silva descendet focum Infante cinctum sordido.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX8)
Hic quem videtis gressibus vagis lentum, Amethystinatus media qui secat Saepta, Quem non lacernis Publius meus vincit, Non ipse Cordus alpha paenulatorum, Quem grex togatus sequitur et capillatus Recensque sella linteisque lorisque:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVII1)
Quintiliane, vagae moderator summe iuventae, Gloria Romanae, Quintiliane, togae, Vivere quod propero pauper nec inutilis annis, Da veniam:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC1)
Cingunt serenum lactei focum vernae Et larga festos lucet ad lares silva.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII9)
Fert ille ceris cana cum suis mella Metamque lactis Sassinate de silva;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII13)
At vos tam placidas vagi per undas Tuta luditis otium carina.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVII3)
Paulum seposita severitate, Dum blanda vagus alea December Incertis sonat hinc et hinc fritillis Et ludit tropa nequiore talo, Nostris otia commoda Camenis, Nec torva lege fronte, sed remissa Lascivis madidos iocis libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV2)
Aemula Baianis Altini litora villis Et Phaethontei conscia silva rogi, Quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno Nupsit ad Euganeos Sola puella lacus, Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavo, Hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXV1)
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, Silva gravis turdos exagitata dedit, Captus flumineo venit de gurgite piscis, Vina ruber fudit non peregrina cadus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI3)
Condita cum tibi sit iam sexagensima messis Et facies multo splendeat alba pilo, Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est, Cui non mane feras inrequietus Have;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII1)
Cornibus hic pendet summis, vagus ille per armos Currit et in toto ventilat arma bove.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION