라틴어 문장 검색

Quod si liqueret tibi, non admirareris nil adiuvari te regionum varietatibus, in quas subinde priorum taedio migras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 5:1)
Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 6:3)
Omnia ista longa varietas miscuit et sursum deorsum fortuna versavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 4:4)
Pro vitae varietate et pro actionibus explicantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 7:3)
" Atqui et amoris et amicitiae pars est referre gratiam, immo hoc magis vulgare est et in plures cadit quam vera amicitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 12:3)
Illi enim vulgaris et cottidiana res contigit, recipere, quod dederat, tibi magna et ex beatissimo animi statu profecta, gratum fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 21:2)
hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates malorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:5)
His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:2)
Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissent et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet, perdidisset:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 2:1)
paulatim deinde in hanc pervenit tam multiplicem varietatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:2)
Sic autem conponetur, si, quid humanarum rerum varietas possit, cogitaverit, antequam senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior, si habere desierit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 5:4)
Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:1)
Quid enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis adversus incerta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:5)
Illos reperti in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant, nos ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis harenis sive ex Africae solitudinibus advectae porticum aliquam vel capacem populi cenationem ferunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:4)
Post prandium aut cenam bibere vulgare est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION