라틴어 문장 검색

Verum nec historia naturalis et experientia illa erat, quam fuisse oportebat (longe certe abest), et ista advolatio ad generalissima omnia perdidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:14)
Etiam dubitabit quispiam potius quam objiciet, utrum nos de Naturali tantum Philosophia, an etiam de scientiis reliquis, Logicis, Ethicis, Politicis, secundum viam nostram perficiendis loquamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:1)
utrum nos philosophiam et artes et scientias quibus utimur destruere et demoliri cupiamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:2)
Et tamen (ut verum omnino dicamus) quemadmodum luci magnam habemus gratiam, quod per eam vias inire, artes exercere, legere, nos invicem dignoscere possimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:3)
Neque enim speret aliquis terminare quaestionem, utrum in motu diurno revera terra aut coelum rotet, nisi naturam rotationis spontaneae prius comprehenderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:4)
Verum hoc ipsum obvium quiddam est, et in promptu situm, prae anatomia vera schematismi latentis in corporibus quae habentur pro similaribus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:3)
et fiat observatio, utrum minuat calorem solis, quemadmodum speculum comburens eundem auget et intendit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:3)
Fiat experimentum diligenter, utrum per specula comburentia fortissima et optime fabricata radii lunae possint excipi et colligi in aliquem vel minimum gradum teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:1)
verum in quali situ et natura soli hujusmodi eruptiones fieri soleant, ut possimus affirmativae subjungere negativam, non satis quaesitum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 92:5)
Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum de Frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:7)
Verum hoc pertinet ad Tabulam Graduum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:5)
Verum hujusmodi motus non est tam rapidus ut excitet calorem, et fit secundum totum, non per particulas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:8)
verum postquam illa adunata sint et conclusa, ut spiritus ipsorum non expiret in aerem sed se invicem foveat, tum vero oritur calor manifestus, et nonnunquam flamma in materia congrua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:4)
Similiter fieri poterit experimentum, utrum pulveres hujusmodi aromatum aut herbarum non arefaciant laridum et carnem suspensam super ipsos, veluti fumus ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 132:4)
Verum haec et similia opportunius est referre ad Inquisitionem de Frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 136:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION