라틴어 문장 검색

si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo, ne ut eam amasso, si ego umquam adeo posthac tale admisero nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 480)
quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 385)
lictores duo, duo ulmei fasces virgarum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 194)
nam ubi senex senserit sibi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1254)
securim capiam ancipitem, atque hunc senem osse fini dedolabo assulatim viscera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2168)
At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio, et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio, et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 580)
da sane hanc virgam lauri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 114)
age si quid agis, vigila, ne somno stude, nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 296)
scortum exoletum ne quis in proscaenio sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant, neu dissignator praeter os obambulet neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS12)
si id facere non queunt, domum abeant, vitent ancipiti infortunio, ne et hic varientur virgis et loris domi, si minus curassint, quom eri reveniant domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS15)
te cum securi caudicali praeficio provinciae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 220)
Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3266)
Virgis caedito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5159)
vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis, quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 447)
ni erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum, quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 490)

SEARCH

MENU NAVIGATION