라틴어 문장 검색

Pater ergo principium deitatis, a quo Filius est natus, a quo Spiritus sanctus non natus, quia Filius non est, nec ingenitus quia non est Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:23)
Credimus Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum, sed coaeternum de Patre et Filio procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:26)
Quaedam itaque de singulis tantum dicuntur personis, ut ingenitus de solo Patre, genitus sive incarnatus de solo Filio, procedens ab utroque, de solo Spiritu sancto;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:1)
Pater ad se dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:5)
Spiritus sanctus persona:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:8)
Pater tamen et Filius et Spiritus sanctus non sunt una persona, sed plures.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:9)
VII. Primum itaque nobis disserendum occurrit quid sibi velit in una divinitatis natura personarum ista distinctio, ut eadem scilicet Pater, eadem Filius, eadem Spiritus sanctus sit appellata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:1)
Videtur autem nobis suprapositis trium personarum nominibus summi boni perfectio diligenter esse descripta, ut cum videlicet praedicatur Deus esse Pater et Filius et Spiritus sanctus, eum summum bonum atque in omnibus perfectum hac distinctione Trinitatis intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:3)
Idem in lib. de Spiritu et littera:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:4)
IX. At vero Spiritus sancti vocabulo ipsa ejus charitas seu benignitas exprimitur, qua videlicet optime cuncta vult fieri seu disponi, et eo modo singula provenire quo melius possunt, in aliis quoque bene utens, et optime singula disponens, et ad optimum finem quoque perducens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:1)
Tale est ergo Deum Patrem ac Filium et Spiritum sanctum nos profiteri, ac si ipsum, ut dictum est, summum bonum esse praedicemus, cui, inquam, bonorum omnium plenitudini nil desit, et cujus participatione bona esse caetera constet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:4)
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, vel, In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ut videlicet divinam potentiam et sapientiam seu benignitatem commemorando quaecunque Deus efficiat, egregie fieri demonstremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:3)
Unde et Moyses cum de universa mundi ageret creatione in ipso statim Genesis exordio Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum commemorat, ut quaecunque a Deo fieri narrat, egregie facta credantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:4)
In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), et postmodum adjecit, Spiritus Domini ferebatur super aquas (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:6)
X. Quod autem nomine Patris divina potentia, nomine vero Filii seu Verbi divina sapientia, nomine Spiritus sancti ipsa Dei benignitas seu charitas specialiter exprimatur, nec nos auctoritas nec ratio subterfugit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION