라틴어 문장 검색

itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 274:2)
haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae, nedum satis firmi praesidii cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 288:1)
et ipse adiecit, cum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse quam omisso hoste Argos oppugnari?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 298:1)
Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab stativis die altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit, quo in loco Antigonus, Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedaemoniorum tyranno, signis collatis dimicasse dicebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 318:1)
quae minus infesta ac trepida fuisset, ni Achaei locorum prudentes institissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 328:3)
et hercules, si tales essetis quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 355:2)
nam quid minus conveniret quam eos qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 376:1)
satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non civitatis culpam esse, tam hercule quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil est publico consilio actum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 379:3)
nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 433:1)
quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 441:1)
levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo eventu commissa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 446:1)
et quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis qui omnes navales socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbis situm moenia circumvehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 449:1)
Scipio satis esse Italiae unum consulem censebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 500:1)
labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum et minime patientia sitis cum decedere pugna coegisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 543:2)
adversus consentientes nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 563:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION