라틴어 문장 검색

quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 13:5)
Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 15:1)
quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:2)
sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:4)
itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra prima sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:6)
hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 15:5)
tum fuit Lysias ipse quidem in causis forensibus non versatus, sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 1:1)
Est enim inter scriptores de numero annorum controversia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:2)
Nam et Odyssia Latina est sic tamquam opus aliquod Daedali et Livianae fabulae non satis dignae quae iterum legantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장7)
et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret, ut augeret rem, ut miserationibus, ut communibus locis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:5)
addebat etiam idque ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos exisse cum Galba;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 3:1)
At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:4)
hoc in oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio et iam artifex, ut ita dicam, stilus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 2:1)
quorum Gai filius, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:2)
L. Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION