라틴어 문장 검색

Nam si per sacra sollemnia rivos deducere religio nulla prohibet, si salubri fluvio mersare oves fas et iura permittunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 8:1)
Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica vero esset ad tenue deducta, finitimi oportunitatem invadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Livium Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulavit ut, si vellent reliquias suae civitatis manere, matres familiae sibi et virgines dederentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 37:1)
ET EX IANICULO LEGIONES DEDUCTAE SECUTAEQUE SINT EIUS AUSPICIA AC FIDEM.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:4)
Sed quia nos ad commemorationem dierum ordo deduxit, de hoc quoque quod Hori nostri consultatio continet pauca dicenda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 1:1)
validusque est leo pectore et priore corporis parte ac degenerat posterioribus membris, aeque solis vis prima parte diei ad meridiem increscit, vel prima parte anni a vere in aestatem, mox elanguescens deducitur vel ad occasum qui diei, vel ad hiemem quae anni pars videtur esse posterior:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 17:2)
Equidem, quo melius emptum sciatis, conparavit Servilia hunc fundum tertia deducta.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:3)
Is Publius, natione Syrus, cum puer ad patronum domini esset adductus, promeruit eum non minus salibus et ingenio quam forma.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:1)
— Rivos deducere nulla Religio vetuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:3)
Quod autem ait deducere, nihil aliud est quam detergere.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:4)
sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:2)
Deorum maxima deducitur e caelo, et maxima Furiarum de Tartaris asciscitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:2)
— Pastorem, Tityre, pingues Pascere oportet oves, deductum dicere carmen.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:1)
Deductum pro tenui et subtili eleganter positum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:2)
Verbis pauculis respondit, tristis, voce Deducta, malleque se non quiesse dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:4)
Deducta mihi voce garrienti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION