라틴어 문장 검색

postero die spatium oravit quo tantum itineris aditurus fratres ante matremque viseret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 30장3)
dehinc edicto testificatus non longam sui absentiam et cuncta in re publica perinde immota ac prospera fore, super ea profectione adiit Capitolium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장2)
vidisse maestos civium vultus, audire secretas querimonias, quod tantum aditurus esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita aspectu principis refoveri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장4)
quibus intrari curiam placebat, securos esse de constantia eius disserunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 25장3)
Igitur ut intravimus cubiculum Materni, sedentem ipsum, quem pridie recitaverat librum, inter manus habentem deprehendimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 1:1)
quos alios adulescentulorum sermones excipimus, si quando auditoria intravimus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 3:4)
nam in loco nihil reverentiae est, in quem nemo nisi aeque imperitus intret;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 3:1)
Danubius molli et clementer edito montis Abnobae iugo effusus plures populos adit, donec in Ponticum mare sex meatibus erumpat;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 3:1)
Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 1:1)
proximam domum non invitati adeunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 2:5)
victus voluntariam servitutem adit;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 4:1)
et superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quicquid ubique magnificum est, in claritatem eius referre consensimus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 2:2)
neque enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et terrorem adituri bella compti, ut hostium oculis, ornantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 4:3)
quae cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris gloriae cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga eminentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama quam ex mala.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 4:2)
mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION