라틴어 문장 검색

ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 244:2)
respondere autem nisi ex vestro decreto qui possum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 248:1)
tertio enim lex iubebat decretum fieri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 288:2)
filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 289:1)
qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 292:2)
ceteri populi Achaeorum, cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 298:1)
quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 365:1)
Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum navalium milia tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 370:1)
supplicatio in quadriduum decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 402:3)
tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum, nisi Argivorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiam nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos nactum ratus tradere ubi vellet urbem Philoclen iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 486:1)
cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 28:1)
sed duo principes et magistratus pervicerunt ut privatum decretum Romanae societatis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 191:3)
et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis valuerunt, sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur, et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 192:2)
postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos, ut omnia quae in eos decreta erant frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 198:1)
Leucade haec sunt decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 201:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION