라틴어 문장 검색

aetas ad octogesimum annum processit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 10장10)
tum Taurus Statilius, quamquam provecta aetate, egregie toleravit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장8)
Galba L. Sulla consulibus diu quaesito quos neptibus suis maritos destinaret Caesar, postquam instabat virginum aetas, L. Cassium, M. Vinicium legit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장2)
iacuit immensa strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles, dispersi aut aggerati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장5)
ita corrumpi fidem artis cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장9)
haec, mira quamquam, fidem ex eo trahebant quod unus omnium Seiani adfinium incolumis multaque gratia mansit, reputante Tiberio publicum sibi odium, extremam aetatem magisque fama quam vi stare res suas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장9)
tum adventantem Tiridaten extollunt veterum regum honoribus et quos recens aetas largius invenit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장7)
etiam de Claudio agitanti, quod is composita aetate bonarum artium cupiens erat, imminuta mens eius obstitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장2)
' sed gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii indigerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장8)
sibi satis aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장3)
sic Tiberius finivit octavo et septuagesimo aetatis anno.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장18)
ac ne aetas quidem distinguebatur quin prima iuventa consulatum et dictaturas inirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장6)
Placitum dehinc non ultra cunctari, sed designatum consulem Mammium Pollionem ingentibus promissis inducunt sententiam expromere, qua oraretur Claudius despondere Octaviam Domitio, quod aetati utriusque non absurdum et maiora patefacturum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 9장1)
Per idem tempus Vannius Suebis a Druso Caesare impositus pellitur regno, prima imperii aetate clarus acce- ptusque popularibus, mox diuturnitate in superbiam mutans et odio accolarum, simul domesticis discordiis circumventus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장1)
et Caesar adulationibus senatus libens cessit ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra urbem haberet ac princeps iuventutis appellaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION