라틴어 문장 검색

sic apud mensam, quando licet, aptis philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo Nympharum sed Musarum quoque admixtione temperies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 16:2)
Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 22:1)
Ego vero ad sortem venio consulendi, et quod scitu dignum aestimo, ab eodem Disario quaero et mihi usque ad affectum nimium amico et cum in ceteris tum in his optime docto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 13:2)
Tenuit nostros hac obside Lesbos Adfectus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:16)
Caruere deis mea vota secundis, Ut te complexus, positis felicibus armis, Adfectus abs te veteres vitamque rogarem, Magne, tuam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:103)
sed habet sub iure Pothini Adfectus ensesque suos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:47)
Sed iam laetitiae quo sit fiducia maior, Sarmaticae laurus nuntius ipse veni.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI6)
Sarmaticas etiam gentes Histrumque Getasque Laetitiae clamor terruit ipse novae.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XI3)
Pace frui certa laetitiaque licet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXX9)
haec secum] quia vehementior adfectus est sine conscio, ut et casum insontis mecum indignabar amici et crudelia secum fata Lyci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 375)
his enim adfectibus tantum sermonis defectio congruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1355)
haec enim pro adfectu possidentis intellegenda sunt, ut alibi cum de rure loqueretur post aliquot mea regna videns mirabor aristas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1415)
spem laetitiam, ut spem fronte serenat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2091)
et est crebra apud Vergilium figura, quae fit quotiens significatur ab eo quod praecedit id quod sequitur, nam spem laetitia sequitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2092)

SEARCH

MENU NAVIGATION