라틴어 문장 검색

invenies dominum spe lucri oscula alienorum servorum manibus infigentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 10:2)
Tu modo vive cum servo clementer:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 11:3)
Colant ergo te potius servi tui, mihi crede, quam timeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 12:1)
Unde putas adrogantissimum illud manasse proverbium quo iactatur totidem hostes nobis esse quot servos?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:3)
Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet, sed quantum licet, exercere volumus in servos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 14:1)
Ac, ne quis libertos dicat hanc fidem beneficio potius libertatis acceptae quam ingenio debuisse, accipe servi in dominum benignitatem, cum ipse a domino puniretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:2)
C. Gracchum ex Aventino fugientem Euporus servus vel, ut quidam tradunt, Philocrates, dum aliqua spes salutis erat indivulsus comes, qua potuit ratione tutatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 25:1)
Is tutelam sancte gessit, imperiumque tam clementer optinuit, ut Rhegini a servo regi non dedignarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:3)
cumque minoris captivi redimi possent, maluit se res publica servis in tanta tempestate committere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 31:2)
Athenienses quoque consumptis publicis opibus servis libertatem dederunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 34:2)
De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit, recentior est memoria quam ut possit inter oblitterata nesciri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 44:2)
Habes, ut opinor, adsertum non esse fastidio despiciendum servile nomen, cum et Iovem tetigerit cura de servo et multos ex his fideles providos fortes, philosophos etiam, extitisse constiterit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 46:1)
illae, ut principio anni ad promptum obsequium honore servos invitarent, hi, quia gratiam perfecti operis exolverent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:2)
Κατὰ διαστολὴν, inquit, Potitiorum, qui ab Appio Claudio praemio corrupti sacra servis publicis prodiderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 13:2)
Vellem, inquit, ex te audire, Servi, tanta nucibus nomina quae causa vel origo variaverit, aut unde, tot mala cum hac una appellatione vocitentur, fiunt tamen seorsum diversa tam vocabulo quam sapore.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION