라틴어 문장 검색

Si gloriae causa imperium expetendum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:2)
Cum vero intellexero te hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum propediem, ut spero, et, dum aberis, absens loquar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 156:4)
Vnum est autem genus perfecti, a quo qui absunt, non genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem genere non sunt pares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 3:3)
qui autem haec cognoverit, sine quibus ne illa quidem minima in causis quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 48:3)
Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:3)
Equidem tantum absum ab ista sententia, ut non modo non arbitrer subsidium senectutis in eorum, qui consultum veniant, multitudine esse ponendum, sed tamquam portum aliquem exspectem istam quam tu times, solitudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:6)
tum verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse quicquam decet neque redundare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:6)
alia est enim, cum inter doctos homines de eis ipsis rebus, quae versantur in artibus, disputatur, verborum definitio, ut cum quaeritur, quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in quibus hoc praecipit ratio et doctrina, ut vis eius rei, quam definias, sic exprimatur, ut neque absit quicquam neque supersit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 108:2)
quibus omnibus verbis, quae a me tum sunt habita, si dolor afuisset meus, non modo non miserabilis, sed etiam inridenda fuisset oratio mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:2)
abest enim totum a causa et homines prius ipsum illud, quod proprium sui iudici est, audire desiderant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:3)
"quid huic abest nisi res et virtus?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 281:1)
saepe enim qui potui, qui puer in forum venerim neque inde umquam diutius quam quaestor afuerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:5)
Ex illis autem quae remanent, ea philosophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera videatur, procul abest tamen ab eo viro, quem quaerimus et quem auctorem publici consili et regendae civitatis ducem et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in populo, in causis publicis esse volumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:1)
temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est duobusque modis in rebus commodis cernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 4:1)
Facultatum infirma- tione autem utetur, si aut vires aut animum aut copias aut opes afuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum non idoneum aut multos arbitros, quorum crederet nemini, aut non se tam apertum, ut id susciperet, quod occultare non posset, neque tam amentem, ut poenas ac iudicia contemneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION