라틴어 문장 검색

Secundæ autem rationi, qaa dixisti omnes mulieres tam malas esse, quod nulla bona reperitur, respondeo quod, salva reverentia tua, non deberesita generaliter despicere mulieres ac earum imprudentiam reprobare, namqui omnes despicit, omnibus displicet;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 28:1)
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: "In quo despeximus nomen tuum?".
(불가타 성경, 말라키서, 1장6)
Despicit homo remuneratorem suum, cum Deus opus suum non despexerit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:7)
Verrius Flaccus ait, cum populus Romanus pestilentia laboraret, essetque responsum id accidere, quod di despicerentur, anxiam urbem fuisse, quia non intellegeretur oraculum, evenisseque ut Circensium die puer de coenaculo pompam superne despiceret et patri referret quo ordine secreta sacrorum in archa pilenti conposita vidisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 15:1)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION