라틴어 문장 검색

tollantur hostes ense suspecti mihi, invisa coniunx pereat et carum sibi fratrem sequatur, quicquid excelsum est cadat.
(세네카, 옥타비아 7:36)
illic sepultum est impie gestum diu civile bellum, condidit tandem suos iam fessus enses victor hebetatos feris vulneribus, et continuit imperium metus.
(세네카, 옥타비아 8:15)
nos quoque manebunt astra, si saevo prior ense occuparo quicquid infestum est mihi dignaque nostram subole fundaro domum.
(세네카, 옥타비아 8:17)
irrupit intra tecta cum trepidus mea ensemque iugulo condidit saevum Nero.
(세네카, 옥타비아 11:10)
coniugem thalamos toros vidisse te miraris amplexu novi haerens mariti?
(세네카, 옥타비아 11:16)
iugulo quod ensem condidit princeps tuus:
(세네카, 옥타비아 11:21)
Si vera loquax fama Tonantis furta et gratos narrat amores (quem modo Ledae pressisse sinum tectum plumis pennisque ferunt, modo per fluctus raptam Europen taurum tergo portasse trucem), quae regit et nunc deseret astra, petet amplexus, Poppaea, tuos, quos et Ledae praeferre potest et tibi, quondam cui miranti fulvo, Danae, fluxit in auro.
(세네카, 옥타비아 11:27)
eadem famulo subiecta suo cecidit diri militis ense.
(세네카, 옥타비아 14:21)
intima creber viscera quassat gemitus stridens, et sacer ignis pascitur artus iamque amplexu frigida presso saxa fatigant;
(세네카, 오이디푸스 2:49)
' haec fatus aptat impiam capulo manum ensemque ducit, 'itane?
(세네카, 오이디푸스 12:9)
rapiatur ensis;
(세네카, 오이디푸스 13:43)
non erat gracili levis armata ferro cornus aut longo latus mucrone cingens ensis aut crista procul galeae comantes:
(세네카, 파이드라 7:26)
non, si per ignes ire et infesta agmina, cuncter paratis ensibus pectus dare.
(세네카, 파이드라 8:34)
etiam in amplexus ruit?
(세네카, 파이드라 10:7)
stringatur ensis, merita supplicia exigat.
(세네카, 파이드라 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION