라틴어 문장 검색

Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostoli - licet et apostolus sit medicus spiritalis - et, ne Timotheus inbccillitate superatus evangelii praedicandi non posset habere discursus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:19)
Predictus vero Guntharius archiepiscopus Agrippinae et Thietgaudus Treverensis archiepiscopus eodem anno iussu Nicolai pape Romam petierunt ob adulterium Lotharii regis, quod pridem commiserat, eo quod ei in hoc cum suis suffraganeis iniusta occasione contra religionem Christianitatis consenserunt, plurimas secum deferentes sententias quasi canonica auctoritate conpositas.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:15)
Et insuper fecimus eis fieri litteras testimoniales patentes domini Stephani Cantuariensis archiepiscopi, domini Henrici Dublinensis archiepiscopi, et episcoporum predictorum et magistri Pandulfi, super securitate ista et concessionibus prefatis.
(Magna Carta 64:3)
Quia autem legatus ille minus quam necesse esset litteratus fuerat, plurimum archiepiscopi consilio nitebatur, /f.10rc/ sicut et archiepiscopus illorum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 8:1)
INTEREA uir Domini Augustinus uenit Arelas, et ab archiepiscopo eiusdem ciuitatis Aetherio, iuxta quod iussa sancti patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII.2)
Quamobrem oportet uestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principis apostolorum, siue in pascha celebrandum, siue in omnibus, quae tradiderunt sancti apostoli Petrus et Paulus, qui ut duo luminaria caeli inluminant mundum, sic doctrina eorum corda hominum cotidie inlustrat credentium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:17)
Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in epistulas apostoli Pauli,quarum ad Galatas cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 3:2)
Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION