라틴어 문장 검색

Iesus suis manibus operabatur, cotidie materiam a Deo creatam tangens, ut eam gnarus artifex informaret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:10)
Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi vatis, silvicolae calamos arcumque puellae dedere servitio calcataque sacra domare difficilis operis fuit inmensique laboris.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2187)
frustra igitur currus summo miramur in arcu quadriiugos stantesque duces in curribus altis Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos, sub pedibusque ducum captivos poplite flexo ad iuga depressos manibusque in terga retortis et suspensa gravi telorum fragmina trunco, si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem Flora, Matuta, Ceres et Larentina subegit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2197)
"tum quod Dianam molle succinctam vident, venantis arcum pertimescunt virginis;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1111)
"tum camiros hyalo insigni varie cucurrit arcus:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.21)
dat tergum fugitivus Amor, lita tela veneno et lapsum ex umeris arcum pharetramque cadentem pallidus ipse metu sua post vestigia linquit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1116)
Aurorae de parte tribus plaga lucida portis inlustrata patet, triplex aperitur ad austrum portarum numerus, tris occidualibus offert ianua trina fores, totiens aquilonis ad axem panditur alta domus, nullum illic structile saxum, sed cava per solidum multoque forata dolatu gemma relucenti limen conplectitur arcu, vestibulumque lapis penetrabile concipit unus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1240)
Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 14:4)
Namque umeris de more habilem suspenderat arcum venatrix, dederatque comam diffundere ventis, nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 21:4)
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum, obiectae salsa spumant aspargine cautes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:7)
" Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis septem ingens gyros, septena volumina traxit, amplexus placide tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga notae, maculosus et auro squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille iacit varios adverso sole colores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:8)
Tum validis flexos incurvant viribus arcus pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:7)
Post acer Mnestheus adducto constitit arcu, alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:11)
Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit, iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis plaudentem nigra figit sub nube columbam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:15)
qui tamen aerias telum contendit in auras, ostentans artemque pater arcumque sonantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION