라틴어 문장 검색

Ex hoc puta genere sapientem eorum, qui exercitatione longa ac fideli robur perpetiendi lassandique omnem inimicam vim consecuti sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 51:2)
habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 103:2)
magnitudinem quidem, cuius firmamentum roburque bonitas est, non habebunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 130:2)
Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:1)
Quotiens disputatio longior et pugnacior erit, in prima resistamus, antequam robur accipiat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 54:1)
Nimis tibi operosos exitus monstro et multum animi ac roboris exigentes ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:13)
" Vide ne magnitudo animi tui creditumque apud plerosque robur cadat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 226:3)
Patrium deus habet adversus bonos viros animum et illos fortiter amat et " Operibus," inquit, " doloribus, damnis exagitentur, ut verum colligant robur.
(세네카, De Providentia, book 1 14:1)
Non est, quod dicas omnium virtutium tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:1)
Nam ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire, ita vobis animum ad rerum civilium certamen parantibus in opere esse uno longe pulcherrimum est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:3)
Sed quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:1)
At qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad formulam et simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex iis, quae eveniunt, subitum sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 102:2)
Et exilis corpore aut amisso oculo valebit, malet tamen sibi esse corporis robur, et hoc ita, ut sciat esse aliud in se valentius.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 112:2)
iter ruina quaeret et vacuo volet regnare mundo, robore experto tumet, et posse caelum viribus vinci suis didicit ferendo;
(세네카, Hercules Furens 1:33)
caedant umeros robora fortes stipesque potens duris oneret pectora nodis:
(세네카, Hercules Furens 16:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION