라틴어 문장 검색

et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:3)
nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:3)
quocumque adspexisti, ut furiae sic tuae tibi occurrunt iniuriae, quae te suspirare libere non sinunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:8)
ergo arbores seret diligens agricola, quarum aspiciet bacam ipse numquam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:9)
Aspicite, o cives, senis Enni imaginis formam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:5)
catervae veniunt contra dicentium, nec solum Epicureorum, quos equidem non despicio, sed nescio quo modo doctissimus quisque [contemnit], acerrume autem deliciae meae Dicaearchus contra hanc inmortalitatem disseruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 76:1)
te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana despicientem genuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:6)
Aspice Philoctetam, cui concedendum est gementi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 18:7)
sumus enim natura, ut ante dixi - dicendum est enim saepius - , studiosissimi adpetentissimique honestatis, cuius si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:7)
amplitudinem animi et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se tamen ipsa delectet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 64:2)
Graeci autem homines, non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:5)
qui invictus sit, eum res humanas despicere atque infra se positas arbitrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:3)
despicere autem nemo potest eas res, propter quas aegritudine adfici potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:4)
eo enim erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios diceres, magisque me moverant Corinthi subito aspectae parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:6)
illa enim, si modo est ulla virtus, quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit, omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil censet ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION