라틴어 문장 검색

Cum quis Dei vocationem agnoscit ut una cum aliis hos sociales processus moderetur, recordari debet hoc partem esse suae spiritalitatis, exercitationem esse caritatis atque hoc modo ad maturitatem pervenire et sanctificari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:7)
7. Hae de fide cogitationes – dum id continuatur quod Ecclesiae Magisterium de hac theologali virtute enuntiavit – iis adduntur quas Benedictus XVI in Litteris encyclicis de caritate et spe scripsit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:1)
Fides, spes et caritas in mirabili quadam complicatione vim dynamicam constituunt christianae exsistentiae ad plenam cum Deo communionem obtinendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:2)
« Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis » (1 Io 4,16).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:11)
Hodie videri potest hominum unitas factibilis communi studio, mutua caritate, eiusdem sortis participatione, communi proposito.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 89:4)
Fidei manus ita ad caelum levantur, sed hoc evenit dum in caritate aedificant civitatem, necessitudinibus exstructam, quarum Dei amor est fundamentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:14)
Virtus fidei, spei et caritatis (cfr 1 Thess 1,3;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 111:3)
Una cum fide et caritate, spes nos proicit in futurum certum, quod in diverso prospectu ponitur pro vanis propositis mundi idolorum, sed novum impulsum novamque vim in cotidiana vita agenda tribuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 112:1)
adolescentulus, Saepe eadem et graviter audiendo victus est, Et aetate putavit me et benevolentia Plus scire et providere quam se ipsum sibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 194)
sed quoniam tribus rebus homines maxime ad benevolentiam atque haec suifragandi studia ducuntur, beneficio, spe, adiunctione animi ac voluntate, animadvertendum est quem ad modum cuique horum generi sit inserviendum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 13:1)
quem, cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore flagrantem, non propter haec modo (quamquam sint magna) dignissimum hoc mutuae inter nos caritatis pignore iudicabamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 7:1)
in senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices, adquirendae sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit, benevolentiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 224:1)
benevolentiam aut a personis ducimus aut a causis accipimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 15:1)
si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 34:2)
eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION