라틴어 문장 검색

In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장67)
Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장42)
et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장46)
et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장32)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장38)
Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장43)
Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장44)
Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장46)
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장10)
Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장17)
et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장18)
et dixerunt: " Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel! ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장21)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장40)
Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장49)
et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION