라틴어 문장 검색

Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset orare pro mortuis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장44)
Si senim unum iungas his, qui sequuntur, duobus fiunt iij, id est, qui uno minus quaternario cadant, et si superioribus addas iij, sunt vii, qui ab oconario sequente sola unitate vincuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:2)
Magnus quippe in hac scientia fructus est, si quis non nesciat, quod bonitas definita et sub scientiam cadens animoque semper imitabilis et perceptibilis prima natura est et suae substantiae decore perpetua, infinitum vero malitiae dedecus est, nullis propriis principiis nixum, sed natura semper errans a boni definitione principii tamquam aliquo signo optimae figurae inpressa componitur et ex illo erroris fluctu retinetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:2)
quibus dispositis prima nobis aequitas cadit, ut subiectae summulae docent
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 3:12)
Idem quoque et in superficiei rationem cadit, quae et ipsa solidi corporis et triplicis intervalli naturale sortitur initium, ipsa vero nec trina intervalli demensione distenditur, nec ulla crassitudine solidatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:43)
Nec minus in eandem rationem cadit ex xij et xx et bis xvj factus lxiiij tetragonus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:13)
Ponamus enim tres terminos huiusmodi iij v vij. Si igitur tres septies augeantur, in xxj numerum cadunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 5:4)
Et hoc quidem in duplici proportione cadit;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 9:4)
Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 22:1)
Si mare uoluens
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 5:1)
Tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:34)
Quod quidem haud immerito cadit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:10)
Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis aetnae eructantibus, quod diluuium tantas strages dederint?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:2)
Cadit Hesperias Phoebus in undas,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 31:1)
Uidesne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION