라틴어 문장 검색

quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu haud aliter quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere caelo lapides.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 326:1)
ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est advenas quaerentes agrum ab Saluum gente oppugnari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 387:1)
contrahensque suos ex fuga palatos pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 347:1)
tum ubi in coetum Samnitium et ad tribunal ventum Ponti est, A. Cornelius Arvina fetialis ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 148:1)
et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se media lapsos via victoriae possessionem pace incerta mutasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 167:1)
dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 257:1)
ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto qui unus superfuerat quo altius ab aqua exstaret vectus, vigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 32:1)
sed neque credes tu mihi, compleris sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 175:1)
nam Romani diu circumsedendo Syracusas caelo aquisque adsuerant magis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 399:2)
ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 607:1)
omnium primum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2196)
Eho an etiam Arabiast in Ponto?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2198)
ex Arabia tibi attuli tus, Ponto amomum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 697)
apud nationem Colchorum in Ponto propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra alterae transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장12)
namque aliter Aegypto, aliter Hispania, non eodem modo Ponto, dissimiliter Romae, item ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere videntur constitui genera aedificiorum, quod alia parte solis cursu premitur tellus, alia longe ab eo distat, alia per medium temperatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION