라틴어 문장 검색

namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 355:1)
est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 364:1)
sic appellatur cantus tibiarum, quae praeclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 388:1)
propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis, quos alius instituisset, solitum exigere mercedes, quam si rudes traderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 34:1)
illa quoque interim ex eo, quod ante ipsum fuit, tempore trahentur, quae responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum, qui ex Thetide natus esset, maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 199:1)
nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 11:1)
ut Virgilius carmen, et Horatius acrem tibiam Hannibalemque dirum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 48:3)
ita cano, dice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 257:4)
ante enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud fauni vatesque canebant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 372:2)
adde quod M. Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem oratori putat, quanquam illum canere, huius ore Musas esse existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 34:1)
quis enim caneret bella melius, quam qui sic gerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:3)
nam ut tibiae eodem spiritu alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:2)
illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 197:3)
quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:2)
quare antequam has aetatis veniat insidias, receptui canet et portum integra nave perveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 251:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION