라틴어 문장 검색

item esse compertum et creditum, Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 7:6)
Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est traditurque esse homines in Illyriis qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu ita nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 9:1)
Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa, ludibunda inter familiares puellas in locis solis, recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, instans operi, sicut ipse ait, regnisque futuris, nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 15:1)
His annis paucis ex Asia missus est qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 6:3)
Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 5:1)
Atque ubi percontatus est quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac vigilia somnum capere cognovit, fabulari instituit prolixius et:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 5:2)
Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis in ea sola unde alitur occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris quae genuit neque sensum ullum neque desiderium capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:1)
Natura, inquit, "omnium rerum quae nos genuit, induit nobis inolevitque in ipsis statim principiis quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem, ita prorsus ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conservandae hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionemque caperet quae a veteribus philosophis τα` πρῶτα κατα` φύσιν appellata sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:1)
EST plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia ut significare et capere possent duas inter se res contrarias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 2:1)
Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 4:1)
Habebat autem ius proferendi pomerii qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 4:1)
Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Uticae interemit, de cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 15:1)
'manubiae' enim dicuntur praeda quae manu capta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 4:3)
' Nam 'praeda' dicitur corpora ipsa rerum quae capta sunt,' manubiae' vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 27:1)
etsi consilia iudicibus ex praesentium causarum statu capienda sunt, generalia tamen quaedam praemonita et praecepta sunt, quibus ante causam praemuniri iudex praepararique ad incertos casus futurarum difficultatum debeat, sicut illa mihi tunc accidit inexplicabilis reperiendae sententiae ambiguitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION