라틴어 문장 검색

ubi iam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus inplentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장50)
Ante curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장206)
cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장224)
in labris vero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장4)
atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장28)
In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장6)
dandumque aliquid cibi lenis calidi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장13)
At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장7)
Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장21)
si vehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in ventrem iucundius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장152)
Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra (B C) scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장154)
exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quae retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque ne vulnus quidem aut purgari aut ali possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장20)
in qua quaedam observatio ad cibum quoque potionemque pertinens necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장23)
Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장24)
paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION