라틴어 문장 검색

vario producunt sidera ludo ante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcent excubiae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권111)
"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
traxerat insomnis cithara ludoque suprema sidera iam nullos visurus Ialmenus ortus, Sidonium paeana canens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권128)
nam ne vel hieme voluptas inpudica frigeret, primi Lacedaemonii penulam ludis excogitaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 3:3)
Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Iupiter quidam quem ludis suis humano sanguine proluunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:1)
Ab his ludorum origo sic traditur:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 1:3)
Sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:3)
Nam et cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:5)
Exinde ludi Consualia dicti, qui initio Neptunum honorabant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:7)
De hinc idem Romulus Iovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradit;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:5)
Qui quos quem per ordinem et quibus idolis ludos instituerint, positum est apud Suetonium Tranquillum vel a quibus Tranquillus accepit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:8)
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:1)
reliqui ludorum de natalibus et sollemnibus regum et publicis prosperitatibus et municipalibus festis superstitionis causas habent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:3)
Nam et a primordio bifariam ludi censebantur, sacri et funebres id est deis nationum et mortuis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:5)
Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus causis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION