라틴어 문장 검색

neque alium finem belli rebantur quam si promisca ea sedes omnibus Germanis foret aut disiecta Vbios quoque dispersisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장6)
at Civilis et Classicus ubi pulsum Tutorem, caesos Treviros, cuncta hostibus prospera accepere, trepidi ac properantes, dum dispersas suorum copias conducunt, crebris interim nuntiis Valentinum monuere ne summae rei periculum faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장8)
atque interim dispersos in domibus Germanos trucidaverant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장3)
Magna pars Iudaeae vicis dispergitur, habent et oppida;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장1)
ne tum quidem Romana classis pugnae adfuit, et iussum erat, sed obstitit formido et remiges per alia militiae munia dispersi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장9)
cuius flamma perterriti classiarii cum manere non auderent et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit et universos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
Omnem Galliam, quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Cebenna, fluminibus Rheno ac Rhodano continetur patetque circuitu ad bis et tricies centum milia passuum, praeter socias ac bene meritas ciuitates in prouinciae formam redegit, eique cccc in singulos annos stipendii nomine inposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 25장 1:2)
nec amplius quam septem et uiginti dies, donec ad desideria militum ordinarentur, Brundisii commoratus, Asiae Syriaeque circuitu Aegyptum petit obsessaque Alexandrea, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, breui potitus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 3:2)
Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque aluum genetiuis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibusdam ex prurigine corporis adsiduoque et uehementi strigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis formam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:1)
Romae castra constituit, quibus praetorianae cohortes uagae ante id tempus et per hospitia dispersae continerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 1:3)
amborum sic reliquias dispersas, ut uix quandoque colligi possent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 2:3)
caesorum clade Variana ueteres ac dispersas reliquias uno tumulo humaturus, colligere sua manu et comportare primus adgressus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 2:5)
Incolae nemoris, quos Hammonios vocant, dispersis tuguriis habitant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 22:1)
Mazaeus dato pugnae spatio non recto itinere, sed maiore et ob id tutiore circuitu Tigrin superat et Babylona cum reliquiis devicti exercitus intrat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 8:1)
Tandem barbari, cum obscura luce tutior fuga videretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION