라틴어 문장 검색

sic vivimus, ut deprendi sit subito adspici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 4:4)
Haec fatua subito desiit videre.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:5)
Seneca Lucilio suo salutem Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 771)
Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive inparatus ac subito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 18:1)
Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 15:1)
cum subito experrectus sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 2:5)
cum subito luna conditur, stellae latent, in astra pontus tollitur, caelum perit nec una nox est:
(세네카, 아가멤논 10:23)
Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:16)
Apparuit subito C. Caesar et petere ilium in servitutem coepit;
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 13:5)
Subito fastidiosus raptor occurrit et ait:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 2:8)
coepit enim subito quo solebat cursu orationis describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, uastari omnia ac rapi, conburi incendiis uillas, fugas agrestium;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 11:2)
ad haec noua et diuersa imperia subito me circumagi putas posse ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:1)
quaedam tam subito desinunt, ut non breuia sint, sed abrupta.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:4)
Venit ad me subito qui diceret:
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 1:5)
Securior eram, quoniam putaueram illi omnia praestare fratrem, cum subito nuntiatum est in ultimis esse filium, nec hoc a fratre.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION