라틴어 문장 검색

modo possemus eum animantem cogitare vel potius ut cetera oculis sic animo hoc cernere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 20:4)
cum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revocare ad se videtur, fit ut distrahatur in deliberando animus afferatque ancipitem curam cogitandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 12:7)
quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandam putat cavetque, ne quid indecore effeminateve faciat, turn in omnibus et opinionibus et factis ne quid libidinose aut faciat aut cogitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 18:4)
Atque illae quidem iniuriae, quae nocendi causa de industria inferuntur, saepe a metu proficiscuntur, cum is, qui nocere alteri cogitat, timet ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 32:1)
Semper autem in fide quid senseris, non quid dixeris, cogitandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:4)
illae nihil sentiunt nisi voluptatem ad eamque feruntur omni impetu, hominis autem mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut anquirit aut agit videndique et audiendi delectatione ducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 136:2)
Ut, si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur, at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur inscitia temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:8)
ob eamque etiam causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est quam vel acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate iuncti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:4)
Atque ut apium examina non fingendorum favorum causa congregantur, sed, cum congregabilia natura sint, fingunt favos, sic homines, ac multo etiam magis, natura congregati adhibent agendi cogitandique sollertiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:1)
ita fit, ut agere considerate pluris sit quam cogitare prudenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:3)
At vero hic nunc victor, tum quidem victus, quae cogitarat, ea perfecit, cum eius iam nihil interesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:8)
quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et interdum colloquio alterius non egeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:3)
ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:3)
Quod cum omnibus est faciendum, qui vitam honestam ingredi cogitant, turn haud scio an nemini potius quam tibi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:1)
Sic enim cogitans:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 95:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION