라틴어 문장 검색

O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 116:1)
Ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua res repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec acceptae.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 41:5)
Atqui iracundiae tristitia comes est et in hanc omnis ira vel post paenitentiam vel post repulsam revolvitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 31:4)
Ut in corporum cura alia de tuenda valetudine, alia de restituenda praecepta sunt, ita aliter iram debemus repellere, aliter compescere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 93:4)
Quam saepe eius pedibus advolutus est, quem a suis reppulit!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 189:3)
Non ambitiosus magno aestimata proiecit insignia honoremque delatum reppulit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:7)
ne repulsa quidem in taedium acta, ubi adversarium fortuna subduxit, in se ipsa morsus suos vertit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 6:4)
Ira patri luctum, marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 31:5)
generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:4)
solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et odore gustuque quidquid est quod alienat animos repellitur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 64:2)
Vtilius est reipublicae unum caecum repelli quam nouem fieri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.15)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
luteo plantas cohibente socco;
(세네카, 파이드라 4:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION