라틴어 문장 검색

et cogitaueram, inquit, quid facerem, cui conlocarem, quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 19:3)
Beneficium, inquit, tibi dedi quod filiam tibi collocaui.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 7:2)
Sequitur enim, ut male collocata male debeantur ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 2:2)
numquam enim improbae spei, quod datur, satis est, et maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque concitatior est avaritia in magnarum opum congestu collocata, ut flammae infinite acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit.
(세네카, 행복론, Liber II 119:2)
carissimos nos habuerunt di immortales habentque, et, qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos collocaverunt.
(세네카, 행복론, Liber II 132:1)
Qui imagines in atrio exponunt et nomina familiae suae longo ordine ac multis stemmatum inligata flexuris in parte prima aedium collocant, non noti magis quam nobiles sunt ?
(세네카, 행복론, Liber III 119:1)
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 129:1)
non quaeritur, quo beneficium ab eo, cui datum est, transierit, sed ubi primo collocetur ;
(세네카, 행복론, Liber V 113:1)
Satis longa vita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 4:2)
" Quod hoc genus est consolandi, obliterata mala revocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare vix unius patientem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:2)
Quid interest enumerare Antenorem Patavi conditorem et Euandrum in ripa Tiberis regna Arcadum conlocantem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 41:1)
Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, eum indagati undique cibi coierint, non habebitis, ubi istos apparatus vestros conlocetis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 68:10)
Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:5)
Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum veniam dare, nullius petere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 24:2)
equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION