라틴어 문장 검색

' Praeclara vero auspicia, si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 112:7)
putat enim suos nummos vos comedisse, Caesarem in Nemore aedificando diligentiorem fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 47:4)
potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quoniam cantherium comedisti, Romam pervehi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 4:6)
Quocirca Segulium neglegamus qui res novas quaerit, non quo veterem comederit (nullam enim habuit) sed hanc ipsam recentem novam devoravit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 21 2:5)
Ego quidem paene proieci partem meam, nam videbatur mihi iam in pullum coisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:11)
Etiam videte, quam porcus ille silvaticus lotam comederit glandem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:8)
De re tamen ego verum dicam, qui linguam caninam comedi:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:9)
Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec annona, casulas meas vendam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:29)
Ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi quod mustella comedit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:15)
ego contra plus libram comedi, nam ipsum aprum sapiebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:13)
Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:1)
Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam". . . Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint . . . Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:3)
Seu pendent nivea pulli cervice capilli, Leda fuit nigra conspicienda coma;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 428)
pulla decent niveas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 38:4)
Briseïda pulla decebant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION