라틴어 문장 검색

Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 35:1)
Sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 40:2)
quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 48:2)
percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit, excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum, ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 3:1)
"Ubi sunt illi, quorum certamen paulo ante vidi contendentium, qui potissimum vulnerati regis corpus exciperent?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 17:9)
Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen, amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant, adparebatque anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 13:1)
Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 1:1)
quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus Sed forte ita libraverat corpus, ut se pedibus exciperet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 2:3)
huius spatioso stipiti corpus, ne circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex adverso ingerebantur, excipiens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 4:2)
Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravata genua succiderant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 7:1)
e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 8:2)
Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam - namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant - ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 9:2)
Quo conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis solacium supervenisse ratus clipeo fatigatum corpus excepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 17:1)
quippe intactis viribus iugum excipere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 16:1)
Barbari autem speraverant in- cautum et temerarium regem excipi posse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION