라틴어 문장 검색

adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges vestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, civitatem nostram magnae parti vestrum dedimus communicavimusque vobiscum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 56:1)
et parte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita inter se munera belli partiti sunt ut Epicydes praeesset custodiae urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum adversus consulem Romanum gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 454:1)
Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 530:1)
qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus magno proelio Syphacem devicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 626:1)
Hasdrubal Gisgonis filius et Mago coniunctis castris quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 471:1)
profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Eleum agrum ab Dymaeo dirimit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 477:1)
utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo conlegaeque tui exercitu coniuncto?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 638:2)
ad Uticam tum castra Scipio mille ferme passus ab urbe habebat, translata a mari, ubi paucos dies stativa coniuncta classi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 465:1)
a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 499:2)
pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit, quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 527:1)
hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 185:1)
Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se Insubribus et Cenomanis, quod ita acceperant coniunctis legionibus consules rem gesturos, ut et ipsi collatas in unum vires firmarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 383:1)
ante pugnam omnia magna parvaque communicare cum sociis solitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 123:1)
Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 131:1)
Flaminius gratiam eius communicaverat cum collega.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 515:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION