라틴어 문장 검색

nam te nec uasti genuerunt aequora ponti nec flammam uoluens ore Chimaera fero nec canis anguinea redimitus terga caterua, cui tres sunt linguae tergeminumque caput, Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram, nec te conceptam saeua leaena tulit, barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis, sed culta et duris non habitanda domus et longe ante alias omnes mitissima mater isque pater quo non alter amabilior.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 442)
haec cum fines suprascandit, haec quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 341:1)
ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, age dum, inquit, divine tu, inaugura fierine possit, quod nunc ego mente concipio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 386:1)
ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 536:1)
audet tamen Antias Valerius concipere summas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 59:2)
Maelius spem regni conceperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 166:2)
nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 193:2)
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 44:1)
quantalibet hominis concipiatur animo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 262:1)
proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere et quod diu parturit animus vester aliquando pariat!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 177:1)
nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 8:1)
nec huius occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 562:1)
et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem volgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis virtutis veraeque laudis, parvum instar eorum quae spe ac magnitudine animi concepisset receptas Hispanias ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 256:1)
ita et vixi et gessi res ut tacitus ea opinione quam vestra sponte conceptam animis haberetis facile contentus essem."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 684:2)
tantaque admiratio singularum universarumque rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse, iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae quo die omnes centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 310:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION