라틴어 문장 검색

Non potest ergo quisquam aut nocere sapienti aut prodesse, quoniam divina nec iuvari desiderant nec laedi possunt, sapiens autem vicinus proximusque dis consistit, excepta mortalitate similis deo.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 44:1)
Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 37:2)
Male cum illo actum est, quod gelatus est sanguis ac paulatim frigore inducto venarum vigor constitit ?
(세네카, De Providentia, book 1 33:2)
Nihil tamen aeque nos ab his animi fluctibus vindicaverit, quam semper aliquem incrementis terminum figere, nec fortunae arbitrium desinendi dare, sed ipsos multo quidem citra exempla hortentur consistere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:4)
Ista, quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 11:5)
quae silvas et aves saxaque traxerat ars, quae praebuerat fluminibus moras, ad cuius sonitum constiterant ferae, mulcet non solitis vocibus inferos et surdis resonat clarius in locis, deflent Eurydicen Threiciae nurus, deflent et lacrimis difficiles dei, et qui fronte nimis crimina tetrica quaerunt ac veteres excutiunt reos flentes Eurydicen iuridici sedent, tandem mortis ait 'vincimur' arbiter, 'evade ad superos, lege tamen data:
(세네카, Hercules Furens 8:25)
ite, propere accersite, famuli, penes quos summa consistit gregum.
(세네카, 오이디푸스 10:48)
Ultra Liberi patris tropaea constitimus.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 2:14)
"ego uero consisto,"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 18:4)
consistet aestus unda et Ionio seges
(세네카, Thyestes 490:1)
nec si Peliaco datus bimembri ad Centaurica plectra constitissem, hinnitum duplicis timens magistri;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium44)
partes, ut moris est, e regione consistunt, offertur praefectorum ante propositionis exordium ius sedendi:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:4)
Etsi plusculum forte discreta, quam communis animus optabat, sede consistimus, non tamen medii itineris obiectu quantum ad solvendum spectat officium nostra sedulitas impediretur, nisi quod per regna divisi a commercio frequentiore sermonis diversarum sortium iure revocamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Iuliano salutem. 1:1)
"me Tantaleis consistere terris, quae tandem invidia est?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권98)
noscit cunctos, et forte propinquo constiterant Admetus et Amphiaraus in arvo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권138)

SEARCH

MENU NAVIGATION